EXEQUIARUM Ritus

EXEQUIARUM Ritus
EXEQUIARUM Ritus
Apud Romanos, ubi animam aegrotus exhalare coepisset, qui proximiores erant, si domi moriebatur, spiritum eius ore excipiebant, ut desiderium discedentis e vita amici testarentur, morientisque oculos claudebant (qui postea in rogo rursus aperti) quod Quiritium magno ritu sacrum fuisse, Plin. scribit l. 11. c. 37. Hinc apud Virg. Anna Didoni Aen. l. 4. v. 683.
Date vulnera lymphis,
Abluam. Et extremus si quis super habitus errat
Ore legam. ---- ------
Maenia tamen lege posthac cautum fuisse, Ne filii parentibus caros oculos sugillarent, i.e. occluderent, auctor est Varro apud Non. Marcell. Dein defuncti corpus per intervalla, spatio 7. dierum, calidâ aquâ abluebatur, et unguentis quandoque inungebatur, an forte spiritus in deliquio iacentis (ut credi poterat) hâc ratione revocari posset. Idem Ibid. l. 6. v. 218.
Per calidos latices, et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant srigentis et ungunt.
Quae dum fiebant, pefunctus ab affinibus, et propinquis conclamabatur, ut si somno forsan sopitus esset, hoc strepitu excitaretur: Post primam conclamationem, Exsequiae parari coepêrunt, hoc modo. Pollinctores ablutum unctumqueve corpus, candidâ veste induebant: Cadavera enim in honestissima veste efferri mos erat: quae in vulgo civium et in tacito funere Toga vulgata suit, in Magistratibus Toga praetexta, in Censoribus purpurea tota, Lips. Polib. l. 6. Liv. l. 34. etc. Inde in vestibulo aedium collocabatur ad ianuam ipsam, hoc situ ut foras
spectaret, et facie pedibusqueve esset, in publicum versis. Interim cupressis, sequioribus tem poribus, aedium aditus munitus, eaque quae ad funus pertinebant, in remplo Libitinae, comparata sunt. Sic die octavo ab obitu, ne fraudarentur sollenni honore supremi dies, utqueve eo promptius homines ad Exsequiae convenirent, evocabatur populus ad funus per praeconem his verbis: Exsequias. L. Titio. L. Filio. Quibus. est. commodum. ire. iam tempus. est. ollus. ex. aedibus. effertur. Qui postquam convenisset, lecto constrato purpurâ, aut linteis splendentibus et in eo defuncti corpore collocato, tibicine praecedence, Funus procedere sequentibus hominibus, (unde ritui nomen) coepit. a quo tamen officio novis nuptis vocatio erat. Synesius Ep. 3. οῦ γὰρ οῖμαι νομίξεσται νυμφευτρίαις Βαδίξειν ἐπ ἐκφορὰν. Ominis sc. causâ, quod sinistrum infaustumque maxime in coniunctionibus hisce ac foederibus vitabatur. Vide Des Herald. Animadversion. Arnobianis l. 5. Et ditiores quidem lectis efferebantur, unde de L. Cornelio proditum est, quod sex milia lectorum in funere habuerit: At tenuis fortunae homines capulis sive feretris: Rursus ad tubam maiores natu, annotante Servio, minores ad tibias; et ditioris ac dignioris Fortunae homines a propinquis virilis sexus, ceteri a Vespillonibus portabantur. Reliqua vide supra ubi de Cadaverum curâ, Conclamandi, it. Cremandi ritu, Defunctis; ubi quoque de Graecorum Exsequiis actum, et infra in voce Funus, item Sepeliendi ritus. Apud Hebraeos, oculos morienti simili modo claudi solitos fuisse: ex Genes. c. 46. v. 4. Et Ioseph. imponet manum suam oculis suis. Iidem abluêrunt quoque corpus, ut in funere Tabithae factum, Actor. c. 9. v. 36. et 37. Notandum hîc tamen istiusmodi Baptismum vel ablutionem triplicem fuisse: Βαπτισμὸν ἀπὸ νεχρῶν, cum quis, quod cadaver attigisset, legalem hanc impuritatem aquâ abstergebat: Βαπτισμὸν τῶν νεκρῶν, cum ipsum defuncti corpus ritu Graecis quoque Romanisque, ut dictum, communi lavabatur: et Βαπτισμὸν ὑπὲρ ῃεκρῶν, cuius mentio fit I. Cor. c. 15. v. 29. cum quis vice mortui, sine Baptismi sacramento defuncti, Baptismum suscipiebat, sperans, quae superstitio tum inter Corinthios regebat, id aliquâ ratione mortuo profuturum. Quemadmodum locum hunc explicat Ambros. et Vicarium istiusmodi Baptisma, ut Tertullian. vocat c. resur. carnis, inter Matcionitas quoque ac Cerinthianos in usu fuisse docent Epiphan. haer. 28. ac Chrysostom. in 2. Cor. c. 15. Porro rite ablutum cadaver aromatibus condiebant, quod primus inter Hebraeos fecisse legitur Ioseph. Genes. c. 50. v. 2. ab Aegyptiis sine dubio edoctus, qui quo pacto mortuos condierint, exponit pluribus Herod. Euterpe. Vocarunt hunc ritum Graeci Ταρίχευσιν, quemadmodum alterum conditurae genus, quo sine exemptione viscerum aromata extrinsecus tantum cadaveri apponebantur,
Ε᾿νταφιασμὸν: cuius mentio Ioh. c. 19. v. 40. Accepêrunt ergo corpus Iesu, et obvinxêrunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis funerare. Aliquando cadavera iidem combussêrunt, ossibus in urnam collectis ac reconditis, ut docet Amos c. 6. v. 10. communiter tamen illa tota humare soliti sunt, in sepulchris gentilitiis, quae illis Cucim dicta: Erant autem haec, cellae quaedam seu receptacula, in loco sepulturae quem modo Keber, modo Magnara appellarunt. Quoties defunctorum meminêre, usi sunt verbis, Prov. c. 10. v. 7. Memoria iusti est benedicta. Unde et Rabbini, quoties in testimonium advocant verba celebris alicuius Viri, qui iam e vivis excessit, addere solent: Benedictae memoriae; qui mos ad Christianos quoque transiit. Epitaphio quoque eos honorarunt, cuius vulgatissima formula: Sit amma eius ligata in horto Eden, vel in fasciculo viventium, Amen, Amen, Amen, Selai. Necconvivium ommittebatur, quo lugentium animi erigerentur, et vires diuturno maerore confectas illi resumerent, quod Panis virorum, Ezech. c. 24. v. 17. et alibi Poculum solatii, appellatur. Quemadmodum et apud Romanos, peractis ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae amici atque cognati invitabantur: Praeter quae senibus quoque cenam funebrem, quod Silicernium dicebatur: imo et populo interdum epulum iidem dabant, aut crudam ad minimum carnem distribuebant, quod Visceratio vocabatur. Testabantur autem in Exsequiis luctum Hebraei 1. Incidendo se, i.e. partem aliquam corporis, certo qodam instrumenti genere: quem, utpote a Gentibus desumptum, ritum, damnatum legimus Deuter. c. 14. v. 1. In quae verba sic commentatur P. Fagius. Gentes quasdam corporis partes acu vulner abant vel alias incidebant, atramentumque superponebant, quod in cultum Doemonum siebat: Praecipitur ergo, ne ullo pacto sicut gentes ferirent carnes suas, quemadmodum Sacerdotes Cybeles, et Diae Sororum. Moris huius meminit quoque Virg. Aen. l. 4. v. 673.
Unguibus ora soror foedans et pactora pugnis.
2. Caput depilando: cum vel radebant, vel manibus laniabant crines, vel emplastra capiti decalvando imponebant. Aliquando genas, vel palpebras quoque deglabrabant: quae consuetudo cum itidem ab Ethnicis mutata esset; Namque
---- Sectos fratri imposuêre capillos.
Ovid. Met. l. 3. ea et Israelitis severe interdictum legimus, Deuter. c. praef. 3. Nudum gerendo caput, ut pulvere cinereque illud conspergetent, quâ cerimoniâ, humo quam calcarent, indignos se esse significabant. 4. Pedibus quoque nudis incedendo. 5. Mystacem obvelando, et labia cooperiendo, quod partem vestimenti in faciem subducendo fiebat: Huius ritus mentio Ezech. c. 24. v. 17. Vide quoque Davidem Kimchi, Abenesram et P. Fagium in Levitic. c. 14. v. 45. 6. Vestem scindendo, quod etiam apud Gentiles in usu fuisse, docet Iuv. Sat. 10. l. IV. v. 262.
---- ---- Scissaque Polyxena pallâ.
Tandera cilicium sumendo: qui duo postremi ritus
memorantur Deut. c. 37. v. 34. Lacer ansque Iacob vestimenta sua, imposuit cilicium lumbis suis, luxitque propter filium suum diebus multis. Sed haec maeroris signa etiam in aliis calamitatibus edebantur. Maxime autem Exsequiis propria erant istrumenta Musica, et mulieres lamentatrices, quas Romani Praeficas dixêre: quorum illis spectatorum animi ad luctum permovebantur; hae, praeter hoc, etiam virtutes et res gestas defuncti laudibus. prosequebantur. In Nobilium virorumqueve illustrium, ac aetate grandiorum tubae: in vulgi vero infantiumqueve Exsequiis tibiae adhibitae leguntur. Instrumentorum mentio Matth. c. 9. v. 23. Praeficarum Ierem. c. 9. v. 17. etc. Hymnorum sollennium, τῶ γενομουμένων ὕμνων, et lamentationum, θρήνων decantari tum solitarum, meminit Appian. de Bell. Civ. l. 2. uti chori psallentium, Ovid. Fast. l. 6 . Nempe qui vel quae neniam canebant instruebant choros. Herodian. in Pertinacis exsequiis, et consecratione, καὶ ἐπὶ μὲν θατέρου μέρος τὸν εὐγενεςτάτον καὶ ἐυπατριδῶν χορὸν ἕςτηκε παίδων εν δὲ τῷ ἀντικειμένῳ, γυναικῶν τῶ εν ἀξιώσει εἶναι δοκουσῶν. ἄδουσι δὲ ἑκάτεροι ὕμνους τε καὶ παιἀνας εἰς τετελεοτηκότα σεμνῷ μέλει, καὶ θρῃνωδει ἐῤῥυθμισμένους. Inter cuiusmodi hymnorum argument etiam Plutoni defunctum commendabant. Euripides Alcest.
Α᾿λλ᾿ ἐκφορὰν γὰρ τοῦδε θήσομαι νεκροῦ,
Πάρεςτε καὶ μενοντες ἀντηχήσατι
Παιᾶνα τῷ κάτωσεν ἀσπονδῳ θεῷ.
Sic apud Christianos postmodum ab iis, qui funus prosequebantur, psalmos decantatos, et Clericorum choros insuper psalmorum carmina modulatos esse, Hieronym. docet ad Eustoch. Epitaphio Paulae matris. Vide iterum Des. Herald. ad Arnob. l. 4. Vide Thom. Godwin. de ritib. Hebr. l. 6. c. 5. et hic passim, inprimis, in vocibus Designator, Ferculum, Feretrum etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”